monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58 > ad Titum, 1 > 3 > 22 > 53 > 23 > 20 > 27 > 15 > 5 > 36 > 7 > 32 > 4 > 11 > bmv294.7 > 12
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XI.Quomodo Gregorius Alexandriam venerit, et fugerit Athanasius, et quae mala per Gregorium gesta sint. <<<     >>> XIII.Quomodo Hermogenes magister militum volens Paulum ab ecclesia pellere, a populo sit peremptus, et quae vindicta processerit.

Cassiodorus, 4, CAPUT XII.Quod mortuo Eusebio Paulus in ecclesiam rursus introductus sit, et ab Arianis Macedonius institutus.

1 Eusebius autem legationem misit ad Iulium Romanae urbis episcopum, rogans ut contra Athanasium iudex esset. Sed quae de Athanasio decreverat Iulius, Eusebius non occurrit agnoscere: quia dum paucum tempus vixisset post concilium, vita privatus est. Quapropter Constantinopolitae Paulum rursus in ecclesiam introduxerunt.
2 Idem et Ariani in ecclesiam quae nunc dicitur Pauli ordinavere Macedonium. Et hoc gerebant fautores Eusebii successoresque praesumptionis, id est, Theogonius Nicaenus, Maris Chalcedonensis, Theodorus Heracleae, et reliqui. Sed Ursacius et Valens haeretici, postea libellum poenitentiae Iulio offerentes episcopo, et consentientes consubstantialitatis verbo, communicare meruerunt.
Cassiodorus HOME

bav823.123 bav824.93 bnf1603.62